Epistola II B. Joannis*

Caput 1: Versus 4

Gavisus sum valde.Quasi dicat: Quod tenetis, tenete. Nihil aliud ab haereticis recipite, quia in his quae habetis gaudeo; nihil aliud ad salutem vobis superaddi expeto. Cum ergo gaudeam de vestro bono principio, ne me faciatis dolere defectu vestro, quia ut sollicitus custos, omnia quae circa vos fiunt cognosco.Ambulantes in veritate.Positus est Adam in paradiso, ut operaretur et custodiret illud. Operatio, effectus provectionem: custodia, perfectionis ipsius statum atque constantiam designat.
(* Traductions européennes)